Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Maccabees 4     

The Second Book of the Maccabees

Return to Index

Chapter 5

eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum

contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas

et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum

quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti

sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem

Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum

et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten

ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est

et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus

et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans

his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit

iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare

fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces

erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti

sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor

et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat

ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio

alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia

verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit

ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur

igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem

reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est

in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus

cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere

qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit

omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit

Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis

2nd Maccabees 6

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com