Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Maccabees 6     

The Second Book of the Maccabees

Return to Index

Chapter 7

contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos

unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari

iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi quibus statim succensis

iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus

et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter

dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur

mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur

at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit

et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit

post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit

et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero

ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus

et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes

et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit

et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum

dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum

patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit

post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis

tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris

supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat

singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens

dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi

sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius

Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum

sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem

cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo

itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi

peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus

ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam

cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen

tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei

nos enim pro peccatis nostris haec patimur

et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis

tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus

nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti

nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves

ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus

in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est

tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeviit indigne ferens derisum se

et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens

novissime autem et mater consummata est

igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum

2nd Maccabees 8

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com