Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Psalm 151 1     

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 1

Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei

Tobit 2

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com