Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Tobit 1     

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 2

post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis

dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum

cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus

tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum

cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore

memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum

cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum

arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos

sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea

contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset

ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus

hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob

nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei

sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae

nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes

ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas

Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui

quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo

Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat

unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi

cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere

ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt

atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei

Tobit 3

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com