Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Tobit 9     

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 10

cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi

putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam

coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos

flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae

omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis

cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum

illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem

at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum

cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis

cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se

dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar

et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire

monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere

Tobit 11

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com