Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Tobit 12     

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 13

aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum

quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam

confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum

quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum

ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam

aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris

ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem

convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam

ego autem et anima mea in eo laetabimur

benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi

Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum

confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum

luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te

nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt

nomen magnum invocabunt in te

maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te

tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum

beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua

anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam

beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem

portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius

ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur

benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen

Tobit 14

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com