Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Psalms 67     

2nd Psalms (From the LXX)

Return to Index

Chapter 68

in finem pro his qui commutabuntur David

salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam

infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me

laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum

multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam

Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita

non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel

quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam

extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae

quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me

et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi

et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam

adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum

ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae

eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum

non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum

exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me

et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me

intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me

tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam

in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni

et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto

fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum

obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva

effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos

fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet

quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt

adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua

deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur

ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me

laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude

et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas

videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra

quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit

laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis

quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam

et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea

2nd Psalms 69

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com